monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 91
Secunda autem nigros capillos habet, manifeste ostendens quod in capite suo Christo abstergit nigredinem peccatorum in hominibus. Tertia vero dissimilis humanae formae videtur; quoniam hoc ministerium habet, ut hominem ita concutiat quatenus terreatur et tremiscat de Dei iudicio. Unde et specie caret hominis, quia homo saepe Deum postponens, timoris eius obliviscitur, quod ipsa omnino facere recusat.